Apocalypsis B. Joannis*

Caput 21: Versus 20

Sardonyx.ID.Quintus tricolor, niger in imo, candidus, etc., usque ad quod quinque sensibus agitur, quinta dicitur.Sardius.Sextus sanguinei coloris unicolor, martyrii gloriam significat. Sextus quia sexta feria crucifixus est Christus. Vel Sardius rubeae terrae habens speciem, significat sanctos qui licet cum mentis sublimes intellectu, tamen fragilitatis suae recordantur attendentes se filios Adae, qui rubra terra dicitur, qui sexta die factus est, unde et sardius sextus inducitur.Beryllus.BED.Octavus est praedicantium operatio. Lucet beryllus, etc., usque ad cura terrenae administrationis ad pallorem activae vitae redeuntes.Topazius.Nonus ponitur hic lapis, quia rarior et pretiosior, et habet duos colores ex auro et aetherea claritate, maxime lucens cum splendore solis tangitur, superans omnium gemmarum claritates, in aspectum suum singulariter provocans aspicientes, quem si plus polis, obscuras: si naturae relinquis, clarior est: et nihil est charius regibus inter divitias. Contemplativam vitam significat, quam sancti reges omnibus operum divitiis et gemmis virtutum praeferunt et in eam maxime aspectus suos dirigunt, et tanto amplius, quanto frequentius divina illustrantur gratia. Ex interna charitate color aureus, ex dulcedine contemplationis aethereus, quae ex attritu saeculi semper obscurascit, vix enim potest quis simul doloribus attingi, et tranquilla mente coeli gaudia intueri. Vel si polis, quod si dignitatibus saeculi honoras eos, et ornas, obscuras: quia contemplationi minus vacant, vel minori meritis fiunt. Et sicut in octavo est activa vita, sic in nono contemplativa quae est angelorum, quorum sunt novem ordines. Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet, unde et nomen habet, quia pan, id est omne. Et invenitur in insula Aegypti, quae dicitur Topazon, significat sanctos omnibus coloribus virtutum fulgidos.Chrysoprasus.In India nascitur viridis aureaeque misturae. Quidam etiam purpureus cum guttis aureis, significat eos qui virorem aeternae patriae charitate merentur, et aliam purpuream martyrii ostendunt, et quia exemplum Domini sequuntur, in India, id est, prope ortum solis sunt, et cum Christo regnare exspectant. In denario numero sunt, decalogus impletur per dilectionem, quae non finitur. Igitur in chrysopraso opus martyrii signatur et praemium. Chryson, aurum: prasos, porrum dicitur.Hyacinthus.Undecimus est hic lapis, cum aere mutatur in sereno perspicuus, in nubilo obscurus, significat discretissimos doctores omnibus qualitatibus, moribus, aetatibus, intellectibus se contemperantes.Amethistus.Duodecimus lapis est purpureus, misto colore violae et rosae quasdam flammulas de se effundens. Purpureus color, significat coelestis regni habitus, angelicae societatis principatum ad quem venturi sunt sancti. Viola humilem sanctorum verecundiam cum odore bonae operationis. Rosa pretiosam mortem martyrum, qui non modo inter se, sed etiam ad inimicos et persecutores flammas charitatis emittunt. Significat igitur amethistus coelestis regni semper memoriam in cordibus humilium, et illam egregiam virtutem, ut etiam pro inimicis orent, et de salute eorum curent, quae est virtus virtutum. Colorum varietas virtutum multiplicitas.
(* Traductions européennes)